Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 7: Versus 10

Inventum.Ante erat sibi ignoratus peccator, sed modo factus manifestus sibi praevaricator.Nam.Quasi dicat: Quomodo mihi datum est ad mortem? Quia per illud seductus falsa dulcedine.Occasione accepta,etc. Quod concupiscitur, fit dulcius dum vetatur, et sic fallit peccatum per mandatum. Ex prohibitione, namque ubi charitas deficit desiderium mali crescit: quo acto dulcius fit quod prohibetur, et ita fallit falsa dulcedine. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores poenarum amaritudines sequuntur.Seduxit.A bono ad malum traxit, et per hoc ad aeternam damnationem perduxit.Occidit.AUG.Gladio tuo quem portabas, etc., usque ad esto ergo humilis et poteris vincere.
(* Traductions européennes)